Latin
16.3 to 16.4
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 16.3-4
Unproofread scanNot analysed yet
DE RIS QUAE EX PUBLICA COLLATIONE ILLATA SUNT NON USURPANDIS. Imp. Constantinus A.. . . . Nullus judicum id, quod a re publica ex collatione susceperit, mutui interventione opposita vel invadat, vel conetur invadere. Dat. prid, Non. Mart. Treviris, Paullino et Juliano Coss. (325). DE POSTULANDO. Imp. Constantinus A. Helladio. Saepius clariusque. . . advocatis existimationi suae immensa atque illicita compendia praetulisse, nomine honorariorum, ex ipsis negotiis, quae tuenda susceperint, emolumenta sibi certae partis eum grati damno litigatoris et depraedaione poscentes. Placuit igitur, ut omnes, qui in hujusmodi scaevitate permanserint, ab hac professione penitus arceantur. Data III Kal. April. Paullino et Juliano Coss. (325).