# Decreta et Constitutiones 16.9

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 325. Paulino et Juliam Coss. DE INFIRMANDIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/16.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/16.9

DE VETERANIS. Imp. Constantinus A. ad Maximum Pf. U. Comitaten es et ripenses milites atque protectores suum caput, patris ac matris, et uxoris, si tamen eos superstites habeant omnes excusent, si censibus inditi habeantur. Quod si aliquam ex his personis non habuerint vel nullam habuerint, tantum pro suo debent peculio excusare, quantum pro iisdem, si non deessent, excusare potuissent, ita tamen, ut non pactione cum alteris facta, simulato dominio, rem alienam excusent, sed vere proprias facultates. § 1. Veteranos autem post emeritae missionis epistolas tam suum quam uxoris caput excusare sancimus; at si honestam missionem meruerint, suum caput tantummodo excusare. Caetcros omnes veteranos de quocumque exercitu una cum uxore sua unius capitis frui excusatione praecipimus. § 2. Ripensis autem veteranos, qui ex priore lege post viginti quattuor stipendia honesta missione impetrata unius excusatione capitis fruebatur, etiamsi viginti stipendiis completis honestam missionem meruerit, ad exemplum comitatensium militum unum caput excuset. Intra viginti etiam stipendia dimissus, quoniam imbecilli et debiles censibus non dedicantur, eodem beneficio utatur. § 3. Alares autem el cohortales dum militant, propria capita excusent; veteranis quoque eadem excusationis solatia habituris, qui quocumque tempore in quibuscumque partibus meruerint missionem, si ex comitatensi militia senectutis vel debilitatis caussa dimissi fuerint, indiscreto dispendiorum numera duo capita excusaturis, id est, suum atque uxoris; et ripensibus indiscrete idem privilegium habituris, si se ob belli vulnera dimissos probaverint: ita ut, si quis eorum post quindecim stipendia intra viginli et quattuor annos ex militia decesserit, sui tantum capitis excusatione fruatur; uxorem enim ripensis, si militia decesserit [sui tantum capitis excusatione], post viginti et quattuor annos excusari oportet. PP. XV. Kal. Jul., Antiochiae, Paullino et Juliano Coss. (325).

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
