Latin
Anno Domini 326. Constantino Α. VII et Constantio C. Coss. AD SC. CLAUDIAN
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 17.1
Unproofread scanNot analysed yet
Imp. Constantinus A. ad Populum. Cum jus vetus ingenuas fiscalium servorum contubernio conjunctas ad decoctionem natalium cogat, nulla vel ignorantiae venia tributa vel aetati, placet conjunctionum quidem talium vincula vitari: sin vero mulier ingenua, vel ignara, vel etiam volens, cum servo fiscali convenerit, nullum eam ingenui status damnum sustinere; sobolem vero, quae patre fiscali, matre nascetur ingenua, mediam tenere fortunam, ut servorum liberi et spurii liberorum Latini sint, qui, licet servitutis necessitate solvantur, patroni tamen privilegio tenebuntur. Quod jus et in fiscalibus servis, et in patrimoniorum fundorum origine coercentes, et ad emphyteuticaria praedia, et quae ad privatarum rerum nostrarum corpora pertinent, servari volumus. Nihil enim rebus publicis ex antiquo jure detrahimus, nec ad consortium hujus legis volumus urbium quarumcumque servitia copulamus, ut civitates integram teneant interdicti veleris potestatem. Si vel error improvidus vel simplex ignorantia vel aetatis infirmae lapsus in has contubernii plagas depulerit, haec nostris sanctionibus sint excepta. Dat. VII. Kal. Febr., Serdicae, Constantino A. VII. et Constantio Coss. (326).