# Decreta et Constitutiones 17.12

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 326. Constantino Α. VII et Constantio C. Coss. AD SC. CLAUDIAN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/17.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/17.12

DE ADMINISTRATIONE ET PERICULO TUTORUM. Imp. Constantinus A. ad populum. Lex quae tutores curatoresque necessitate adstrinxit, ut aurum, argentum, gemmas, vestes coeteraque mobilia pretiosa, urbana etiam praedia et mancipia, domos, balnea, horrea atque omnia, quae intra civitatem sunt, venderent omniaque ad nummos redigerent, praeter praelia et mancipia rustica, multum minorant utilitati adversa est. Praecipimus itaque, ut haec omnia nulli tutorum, curatorumve liceat vendere, nisi hac forte necessitate ac lege, qua rusticum praedium atque mancipium vendere vel pignorare vel in donationem propter nuptias vel in dotem dare in praeteritum licebat: scilicet per inquisitionem judicis et probationem causae interpositionemque decreti, ut fraudi locus non sit. Ante omnia igitur urbana mancipia, quae totius supellectilis notitiam gerunt, semper in haereditate et in domo retineantur; nam boni servi fraudem peri, prohibebunt: mati si res exegerit, sub quaestione positi, poterunt prodere veritatem; atque ita omnia observabunt, ut nec inventarium minuere nec mutare vel subtrahere aliquid tutor valeat. Quod in veste, margaritis, gemmis et vasculis caeteraque supellectili necessarium est. Et tolerabilius est, si ita contigerit, servos mori suis dominis, quam servire extraneis: quorum fuga potius tutori adscribitur, sive negligentia dissolutam esse patiatur disciplinam sive duritia vel inedia atque verberibus eos afficiat. Nec enim dominos exsecrantur, sed magis diligunt, ita ut haec lex per hoc quoque melior antiqua sit. Tunc enim remota servorum custodia, etiam vita minorum saepius prodebatur. Nec vero domum vendere liceat, in qua defecit pater, minor crevit, in qua majorum imagines aut non videre fixas aut revulsas videre satis est lugubre. Ergo et domus et caetera omnia immobilia in patrimonio minorum permaneant, nullumque aedi fidi genus, quod integrum haereditas dabat, collapsum tutoris fraude depereat. Sed et si parens vel ille, cujuscumque haeres est minor, reliquerit deformatum aedificium, tutor testificatione operis ipsius et mullorum fide id reficere cogatur: ita enim annui reditus plus minoribus conferent, quam per fraudes pretia diminuta. Servi etiam, qui aliqua sunt arte prae-. diti, operas suas commodo minoris inferant, et reliqui, qui in usu minoris domini esse non poterunt, quibusque ars nulla est, parlim labore suo, parlim alimoniarum taxatione pascantur. Lex enim non solum contra tutores, sed etiam contra feminas immoderatas atque intemperantes prospexit minoribus, quae plerumque novis maritis non solum res filiorum, sed etiam vitam addicunt. Huic accedit, quod ipsius pecuniae, in qua robur omne patrimoniorum veteres posuerunt, foenerandi usus vix diuturnus, vix continuus et stabilis est; quo subsecuto, intercidente sape pecunia, ad nihilum minorum patrimonia deducuntur. Jam ergo venditio tutoris nulla sit sine interpositione decreti: exceptis his duntaxat vestibus, qua detritae usu seu corruptae servando servari non potuerint, etiam tutore vel curatore sollicito, ut easdem inspiciat frequenti recognitione incolumes Animalia quoque supervacua minorum quin veneant, non vetamus. Dat. iii. Id. Mart. Sirmii, Constantino A. vii. et Constantio Caes. Coss. (326).

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
