# Decreta et Constitutiones 17.14

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 326. Constantino Α. VII et Constantio C. Coss. AD SC. CLAUDIAN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/17.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/17.14

DE SUARIIS PECUARIIS. Imp. Constantinus A. Lucrio Verino... In arbitrio suo possessor habeat, ne suario pecuniam solvat. Quod ideo permissum est, ne in aestimando porcorum pondere licentia suariis praebeatur. Quod si juste porcos suarius aestimaverit, huic pecuniam possessor, cui pensitationis utriusque copia est indultu, numerabit. Ne autem suario in suscipienda pecunia detrimenti aliquid afferatur, singulis quibusque annis ea pretia porcinae possessor annumeret, quae usus publicae conversationis attulerit. Et quoniam non semper, nec in omnibus locis una est forma pretiorum, pro diversitate locorum est temporum in specie pretia danda sunt, nisi ipsa porcina praestetur. Judices autem regionum monendi sunt, ut per singulos annos ad scientiam tuam referant, quae in quibus locis sunt pretia porcinae, ut, instructione hac a tua gravitate perpensa, tunc demum suarii per diversa proficiscantur, et pretia suscipiant, quae in his regionibus versari cognoveris. Queri enim suarii non poterunt, quia nihil interest, carius an vilius comparent, cum quantum pretium daturi sunt, a possessore accipiant; et possessores erunt moderati in specie distrahenda, cum se sciant quanto majora pretia pro carne poposcerint, tanto plus suariis soluturos. Dat. III. Id. April. Constantino A. VII. et Constantio C. Coss. (326).

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
