Latin
Anno Domini 326. Constantino Α. VII et Constantio C. Coss. AD SC. CLAUDIAN
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 17.17
Unproofread scanNot analysed yet
AD LEGEM JULIAM DE ADULTERIIS. Imp, Constantinus A. ad Evagrium Pf. P. Quamvis adulterii crimen inter publica referatur, quorum delatio in commune omnibus sine aliqua legis interpretatione conceditur, tamen, ne volentibus temere liceat foedare connubia, proximis necessariisque personis solummodo placet deferri copiam accusandi, hoc est patri vel consobrino et consanguineo maxime fratri, quos verus dolor ad accusationem impellit. Sed et his personis legem imponimus, ut crimen abolitione compescant. In primis maritum genialis thori vindicem esse oportet, cui quidem ex suspicione etiam ream conjugem facere, nec intra certa tempora inscriptionis vinculo contineri veteres retro principes annuerunt. Extraneos autem procul arceri ab hac accusatione censemus. Nam etsi omne genus accusationis necessitas inscriptionis adstringat, nonnulli tamen proterve id faciunt, et falsis contumeliis matrimonia deformant, PP, Nicomediae VII. Kal. Maii, Constantino A. VII. et Constantino C. Coss. (326).