Latin
Anno Domini 326. Constantino Α. VII et Constantio C. Coss. AD SC. CLAUDIAN
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 17.19
Unproofread scanNot analysed yet
QUORUM APPELLATIONES NON RECIPIANTUR. Imp. Constantinus, A. ad AElianum Proconsulem Africae. Cum antehac lege de appellationibus data statutum sit, no quis a praejudicio vel ab exsecutione interponeret provocationem, nere hujus modi appellatio ab his, qui vice nostra judicant, admittatur ne in perniciem plurimorum, interpositis a praejudicio appellationibus vel moratoriis quibusdam frustrationibus interjectis, litigia protrahantur, tamen nunc poenam addi placuit, ut intelligant universi, principalis negotii disceptatione caussas suas munire debere, et non ab ipsis quodammodo primae interlocutionis exordiis vel ab exsecutionibus provocare, cum et illis, qui impatienter ab articulo appellandum putaverint, post cognitionem totius caussae liceat appellare, et his, qui sero ab exsecutionibus provocant, facultas appellandi minime fuerit denegata. Si quis igitur tali usos appellatione fuerit in tuo judicio deprehensus, ipsum quidem triginta folium poena mulctes, causam autem universam, ejus duntaxat, qui a praejudicio vel ab executione temere appellaverit, sine ulla dilatione discingas, cum in nostro auditorio dari minime dilationem oporteat, interpositae appellationis tempore sufficiente litigatoribus ad perferendam instructionem plenissimam ΡΡ· VI. Kal. Maii Carthagine, Constantino A. VII, et Constantio C. Coss, (326).