Latin
Anno Domini 326. Constantino Α. VII et Constantio C. Coss. AD SC. CLAUDIAN
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 17.21
Unproofread scanNot analysed yet
DE MEDICIS ET PROFESSORIBUS. Imp. Constantinus. A. ad Rufinum Pf. P. Archiatri omnes et exarchiatris ab universis muneribus curialium, senatorum et comitum perfectissimorumque muneribus et obsequiis, quae administratione perfunctis saepe mandantur, a praestationibus quoque publicis liberi immunesque permaneant, nec ad ullam auri et argenti et equorum praestationem vocentur, quae forte praedictis ordinibus aut dignitatibus adscribuntur. Hujus autem indulgentiam sanctionis ad filios quoque eorum statuimus pervenire. Dat. XII. Kal. Jun. Constantino A. VII. et Constantio C. Coss. (326).