Latin
Anno Domini 326. Constantino Α. VII et Constantio C. Coss. AD SC. CLAUDIAN
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 17.23
Unproofread scanNot analysed yet
Interpretatio. Si quis iratus crimen aliquod temere cuilibet objecerit, convicium non est pro accusatione habendum, sed permisso tractandi spatio, id quod iratus dixit, per scripturam se probaturum esse fateatur. Quod si fortasse resipiscens post iracundiam, quae dixit, iterare aut scribere fortasse noluerit non ut reus criminis teneatur.