# Decreta et Constitutiones 17.28

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 326. Constantino Α. VII et Constantio C. Coss. AD SC. CLAUDIAN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/17.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/17.28

DE CURSU PUBLICO. Imp. Constantinus A Menandro. Certis nuntiis compertum est, quod plurcs veluli sibi ac necessitatibus propriis petilas angarias taxato pretio distrahunt. Quamvis itaque raro posthac et non nisi merentibus evectiones praebendae sint, omnes tamen, qui ubique sunt cursus publici observatione destricti, inquirant, si quis in hoc genere criminis possit intercipi, ut emptor et venditor in insulam relegetur; illis etiam qui observare jussi sunt, pro dissimulatione vel negligeutia idem supplicium luituris, § 1. Non improbum tamen est, si is, qui angarialem habet copiam, ad tutelam vitae vel laborem adeundum itineris pro solatio sibi quemdam sociaverit. Namque hoc factum meretur veniam, nec latere poterit explorantes c; illud poena superius dicta plectendum est. Super qua re proconsules, rectores provinciarum praefectos vehiculorum atque omnes qui cursui publico praesunt, admoneri conveniet. Dat. X. Kal. Jul. Constantino A. VII et Constantio C. Coss. (326).

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
