# Decreta et Constitutiones 17.35

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 326. Constantino Α. VII et Constantio C. Coss. AD SC. CLAUDIAN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/17.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/17.35

DE BONIS VACANTIBUS. Imp. Constantinus A. ad Severum Pf. U. Nec interpellatis his, quibus pro laboribus suis ac meritis aliquid donaverimus, sed in jure suo, hoc est sine molestia litis manentibus, concitatorem judicii, qui inquietudinem inferre tentaverit, examini luo praesentari oportet, ut citra molestiam possidentis jus suum manifestis probationibus doceat: in quo partes reluctantis ipse suscipies, quoniam fructus liberalitatis nostrae pulsatur. Hac enim lege sancimus, ut, quicumque in tales venient querelas, secundum praedictam formam jus suum ostendant: his, quae comperta fuerint, ad nostram scientiam referendis, ut salva possidentium proprietate, quibus, ut dictum est, in perpetuum quaesita est firmitas possidendi, deliberationis nostrae sit, qualiter his, qui allegationes suas probaverint, beneficio lenitatis nostrae extrinsecus debeat subveniri. Recitata III. Non. Aug. in Palatio, Constantino A. VII, et Constantio C. Coss. (326).

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
