Latin
Anno Domini 326. Constantino Α. VII et Constantio C. Coss. AD SC. CLAUDIAN
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 17.36
Unproofread scanNot analysed yet
Intepretatio. Non inquietentur ii, quibus aliqua pro suo labore donavimus, sed omnibus, quae a nobis donata sunt, ipsorum jure positis, is, qui eos inquietare voluerit, ad judicii audientiam protrahatur, ut sine aliqua molestia possidentis jus suum pulsalor valeat confirmare: omnibus, quae hac de re inter praefatos acta fuerint, ad nostram notitiam referendis, ut et nostris inquietatus remediis adjuvetur.