Latin
Anno Domini 326. Constantino Α. VII et Constantio C. Coss. AD SC. CLAUDIAN
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 17.39
Unproofread scanNot analysed yet
DE SC. CLAUDIANO. Imp. Constantinus. ad Ablavium Pf. P. Navicularios omnes per orbem terrarum, per omne aevum ab omnibus oneribus et muneribus, cujuscumque fuerint loci vel dignitatis, securos, vacuos immunesque esse praecipimus, sive decuriones sint, sive plebeii, seu potioris alterius dignitatis, ut, a collationibus et omnibus oblationibus liberati, integris patrimoniis navicularium munus exerceant, §1. Naves quoque eorum, quantaecumque fuerint, ad aliud munus ipsis invitis teneri non convenit, ad quodcumque littus accesserint; littorum custodibus et vectigalium praepositis, exactoribus, decurionibus atque rationalibus et judicibus scituris, quod, qui hanc legem violaverit, capite punietur. Dat. XIV Kal. Oct. Constantino A. 7 et Constantio C. Coss. (326).