Latin
Anno Domini 326. Constantino Α. VII et Constantio C. Coss. AD SC. CLAUDIAN
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 17.4
Unproofread scanNot analysed yet
AD LEGEM JULIAM DE ADULTERIIS. Imp. Constantinus A. Africano V. C. Quae adulterium commisit, utrum domina cauponae an ministra fuerit requiri debebit, et ita obsequio famulata servili, ut plerumque ipsa intemperantiae vina praebuerit; ut, si domina tabernae fuerit, non sit a vinculis juris excepta, si vero potantibus ministerium praebuit, pro vilitate ejus, quae in reatum deducitur, accusatione excusa, liberi qui accusantur abscedant, cum ab his feminis pudicitiae ratio requiratur, quae juris nexibus detinentur, hae autem immunes a judiciaria severitate praestentur, quas vilitas vitae dignas legum observatione non credidit. Dat. III. Non Febr. Heraclea, Constantino A. VII et Constantio C. Coss. (326).