Latin
Anno Domini 326. Constantino Α. VII et Constantio C. Coss. AD SC. CLAUDIAN
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 17.42
Unproofread scanNot analysed yet
Interpretatio. Omnes judices specialiter admonemus, ut nullus, absentibus dominis, res eorum praesumat invadere, sed contra improbos homines omnia per personam judicis vindicentur, salvo principali negotio. Quod si quis se adversus absentem negotium habere caussatur, et si, cui illi, qui peregrinantur, rem suam commiserint gubernandam, nec actor nec procurator corum aut aliquis servorum ad dicendam caussam domino aut absente aut non jubente cogatur, sed si quid eis fuerit sublatum, mox his qui, domino absente, exclusi sunt, cum interpellaverint, reformetur. Ipse vero dominus, si forte per negligentiam servorum res recepta non fuerit, cum de peregrinis redierit, possessionem suam momenti beneficio, etiamsi annus excesserit, nullatenus recipere prohibetur, sed restitutis in integrum omnibus, quae eo absente sublata sunt, integra caussae actio proponatur, inter legitimas duntaxat et integra aetate personas: quia dignum est, ut contra malitiam eorum, qui praesentes sunt, taliter absentibus jubeamus esse consultum.