Latin
Anno Domini 326. Constantino Α. VII et Constantio C. Coss. AD SC. CLAUDIAN
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 17.9
Unproofread scanNot analysed yet
Interpretatio. Advocati (id est caussas agentes), qui per iniquam cupiditatem susceptos, quorum caussas agunt, prius cogunt de rebus suis taliter scriptura intercedente pacisci, ut omnia, quae meliora sunt in agris aut mancipiis aut in pecoribus, ad eos sub promissa defensione perveniant. Et ideo qui tam scelerati in eos, quibus patrocinium promittunt, fuerint deprehensi, et a conventu honestorum virorum et judciorum communione praecipimus segregari.