Latin
18.1 to 18.2
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 18.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Imp. Constantinus A. ad Maximum Pf. P. Qui de statutis praesidalibus conqueruntur, cum ea in detrimento legum prolata arbitrantur, ad tuae auctoritatis judicium pervenire faciant, ut (labe) factatis atque convulsis, quae perperam impressa sunt, ne nomen quidem sententiae possint retinere. Dat. XII. Kal. Feb. Constantino Caes. V. et Maximo Coss. (327). SINE CENSU. Imp. Constantinus A. Acacio Comiti Macedoniae. Mancipia adscripta censibus intra provinciae terminos distrahantur, et qui emptione dominium nacti fuerint, inspiciendum sibi esse cognoscant. Id quod in possessione quoque servari rationis est; sublatis pactionibus eorumdem onera ac pensitationes publicae ad eorum sollicitudinem spectent, ad quorum dominium possessiones eaedem migraverunt. Dat. III kal. Mart. Thessalonica Constantio et Maximo Coss. (327).