# Decreta et Constitutiones 18.7

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 327. Constantino Caes. V et Maximo Coss. DE OFFICIO PRAEFFECTORCM P…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/18.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/18.7

DE DILATION. Imp. Constantinus ad Julianum Pf. U. Petendae in Integrum restitutionis temporibus, ut jam constitutum est, observatis, si dilatio ab actore petatur, quae intra metas lege comprehensas valet arctari, eamdem quocumque flagitante, caussis cognitis tribui oportebit: sin vero ejusmodi postulantur curricula, quae intra spatium lege receptum augustari nequeunt (quippe si in confinio legitimi temporis petantur et ejus terminos prorogabunt), dilationem petitori denegari conveniet; in ejus enim arbitrio fuerat, tunc inferre litigium, cum petitae dilationis mora superstite spatio posset includi. § 1. Quod si defensio possidentium diationis suffragia postulaverit, eamdem asserta caussa, citra obstaculum temporis, deferri sancimus, quia nequaquam steterat in ipsius potestate, quando litigio pulsaretur. Dari igitur debet, etsi impetrata dimensio sese ultra constitutionis regulam proferat. Qua dilatione, si a possessore impetratur, etiam octor in requirendis probationibus ut minime prohibetur. Dat. XIV. Kal. Aug. PP. Romae, Constantino Caes. V. et Maximo Coss. (327.)

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
