# Decreta et Constitutiones 18.8

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 327. Constantino Caes. V et Maximo Coss. DE OFFICIO PRAEFFECTORCM P…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/18.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/18.8

Interpretatio. Licet qualuor mensibus constitutum, ut petentibus pro requirendo omni restitutione induciae concedantur. Unde si illud spatium requiratur, quod indultum est, id est, quod quatuor menses non possit excedere, praestari convenit. Si vero tales petantur i…ddciae, quae tempus lege constitutum excedant, petitori debet dilatio negari, quia scire debuit actionem suum constituto tempore finiendam. Quod si ille spatium, qui rem possidet, fortasse petierit, dari sine mora temporis, quod petentibus datum est, omnino debet, quia scire non potuit, quando ab adversario provocaretur ad causam t et ideo possessor spatium, ut respondere possit, accipiat. Petitor etiam suis partibus necessaria poterit providere.

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
