# Decreta et Constitutiones 19.1

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 328. Januario et Justo Coss. DE MENSIS OLEARIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/19.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/19.1

Imp. Constantinus A. ad Cerealem Pf. annonae. Mensae oleariae, quae ita caducae fuerint, ut nullos possit adhaerere dominio, vicenis follibus per officium distrahuntur. Sed si quis mensam oleariam praedictis follibus emptam cariore pretio vendiderit, ferreis vinculis constrictus ad Illyricum transmittatur, poenam congruam luiturus. Si quis autem mensam oleariam in domino suo retinens vivendi cursum impleverit, eamdem mensam ad successores proprios cum reliquis suis rebus hereditario poterit jure recte judices injuriam sibi fieri existimant, si litigator, cujus negotium sententia vulneratum est, a prindein a mediocribus atque infimis, quae sunt danda, praestentur. Neque unquam rationibus vel colligendis frugibus insistens agricola ad extraordinaria onera trahatur, cum providentiae sit, opportuno tempore his necesssatibus satisfacere. Quae res neglecta vicariorum tuorum verecundiam tangit, ad rectorum autem officiorum capita venietur. Manu autem sua rectores scribere debebunt, quid opus sit, et in qua necessitate per singula capita, vel quantae angariae vel quantae operae vel quae aut in quanto modo praebendae sint, ut recognovisse se scribant; exactionis praedicto ordine inter ditiores, mediocres atque infimos observando Lecta VII. Id Maii Romae, Januariae et Justo Coss. (328).

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
