Latin
Anno Domini 313. Constantino A. III et Licinio A. III Coss. DE PETITIONIBUS ET …
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 2.12
Unproofread scanNot analysed yet
DE ANNONA ET TRIBUTIS. Imp. : Constantinus A. ad Proclianum. Praeter privatas res nostras cl ecclesias catholicas et domum clarissimae memoriae Eusebii, ex-consule el ex-magistro equitum el peditum, el Arsacis, regis Armeniorum, nemo ex nostra jussione praecipuis emolumentis familiaris juvetur substantiae. Datianus enim, vir clarissimus, patricius, qui hanc olim gratiam fuerat consecutus, auferri sibi id cum tanta instantia depoposcit, cum quanta alii poscere consuerunt, Ideoque omnes pensitare debebunt, quae manu nostra delegationibus adscribuntur, nihil amplius exigendi. Nam Si qui vicarius aut rector provinciae aliquid Jam cuiquam crediderit remittendum, quod aliis remiserit, de propriis dare facultatibus compelletur. Dat. XV. Kal. Jul. Constantinopoli Constantio A. IV et Licinio IV Coss. (315?) .