# Decreta et Constitutiones 2.18

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 313. Constantino A. III et Licinio A. III Coss. DE PETITIONIBUS ET …. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/2.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/2.18

DE APPELLATIONIBUS. Imp, Constantinus A. ad Catulinum c. Post alia: Minime fas est, ut in civili negotio libellis appellatoriis oblatis aut carceris cruciatus aut cujuslibet injuriae genus seu tormenta vel etiam contumelias perferat appellator; absque his criminalibus caussis, in quibus, etiamsi possunt provocare, eum tamen statum debent oblinere, ut post provocationem in custodia perseverent. Ea custodita moderatione, ut eorum provocationes recipiantur, qui easdem non a praejudicio interposuisse noscuntur aut etiam ante caussam examinatam et determinatam, sed universo negotio peremptoria praescriptione finito, vel per cuncta membra decurso, contra judicem Interpositae esse noscantur etc. Dat. III. Non. Nov. Treviris (313). Acc. XV. Kal. Maii Hadrumeto, Volusiano et Anniano Coss. (314). Interpretatio. Ista lex hoc praecipit, non debere appellantem aut carceris custodia aut cujuslibet injuriae afflictione constringi, exceptis tamen criminalibus caussis, in quibus similis accusantem et accusatum conditio poenas custodiaeque constringit: et eorum appellationes dicit debere recipi, sed ita, ut qui appellaverit, in custodia teneatur, quo usque ad alium judicem crimina objecta perveniant, ut discussis ad integrum omnibus, aut de absolutione aut de damnatione accipiat sententiam finitivam.

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
