Latin
Anno Domini 313. Constantino A. III et Licinio A. III Coss. DE PETITIONIBUS ET …
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 2.19
Unproofread scanNot analysed yet
QUORUM APPELLATIONES NON RECIPIANTUR. Imp. Constantinus A. ad Catulinum. Moratorias dilationes frustratoriasque non tam appellationes quam ludificationes admitti non convenit. Nam sicut bene appellantibus negari p auxilium nou oportet, ita his, contra quos merito judicatum est, inaniter provocantibus differri bene gesta non decet. Unde cum homicidam vel adulterum vel maleficum vel veneficum, quae atrocissima crimina sunt, confessio propria vel dilucida et probatissima veritatis quaestio probationibus atque argumentis detexerit provocationes suscipi non oportet, quas constat non refutandi spem habere, quae gesta sunt, sed ea potius differre tentare. Qui de variis litibus caussisque dissentiunt, nec temere, nec ab articulis praejudiciisque, nec ab his, quae juste judicata sunt, provocare debehunt. Quod si reus in homicidii, vel maleficii, vel adulterii, vel veneficii crimine partem pro defensione sui ex testibus quaestioneque proposita possit arripere, parte vero obrui accusarique videatur, tunc super Interposita appellatione ab eodem, qui sibi magis, quae pro se faciant, testimonia prodesse debere affirmat, quam ea, quae adversus ipsum egerint nocere, deliberationi nostrae plenum arbitrium relinquatur. Dat. III. Non. Nov. Treviris. (313). Ace. XV. Kal. Maii Hadrumenti, Volusiano i et Anniano Coss. (314).