# Decreta et Constitutiones 2.21.1-14

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, 2.21.1 to 2.21.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/2.21.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/2.21.1

EDICTUM PRO RELIGIONIS LIBERTATE. (Ex Euseb. Hist. Eccl. x, 5.) Jamdudum quidem, cum animadverteremus non esse cohibendam religionis libertatem, sed uniuscujusque arbitrio ac voluntati permittendum, ut ex animi sui sententia rebus divinis operam daret, sanximus caeteri omnes tum Christiani, sectae ac religionis suae fidem atque observantiam retinerent. Sed quoniam in eo Rescripto quo haec facultas illis concessa fuerat, multae ac diversae sectae diserte ac nominatim additae videbantur, quidam eorum ob hanc fortasse causam paulo post ab hujusmodi observantia destiterunt. Quamobrem, cum nos, Constantinus ac Licinius Augusti, felicibus auspiciis Mediolanum venissemus, et quaecumque ad commodum utilitatemque Reipublicae pertinebant, sollicite inquireremus; inter caetera quae universis multifariam profutura judicavimus; seu potius prae reliquis omnibus haec constituenda esse censuimus, quibus divini Numinis cultus ac veneratio contineretur: hoc est, ul Christianis et reliquis omnibus libera facultas a nobis tribuatur quamcumque voluerint religionem consectandi: quo scilicet quidquid illud est divinum ac coeleste Numen, nobis et universis qui sub imperio nostro degunt, propitium esse possit. Hanc igitur nostram voluntatem salubri et rectissimo consilio promulgavimus, ut nemini prorsus Christianam observantiam ac religionem sequendi aul eligendi licentia denegetur. Sed unicuique liceat ad eam religionem quam sibi conducere censuerit, animum applicare; quo divinum Numen propensum erga nos studium ac benignitatem in omnibus possit ostendere. Porro consentaneum fuit ut haec nobis ita placere rescriberemus, quo sublatis penitus omnibus sectis quae in priore nostra de Christianis epistola ad tuam Devotionem missa continebantur, cum illa qua prorsus sinistra ei a nostra mansuetudine aliena esse videbantur, omnino removeantur: tum ut inposterum quicumque Christianam religionem observandam sibi esse statuerunt, eam libere el constanter absque ulla molestia et impedimento retineant. Quae quidem idcirco tuae solertiae Judicanda consuimus, ul liberam et absolutam licentiam religionis suae colenda;

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
