Latin
20.13 to 20.15
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 20.13-15
Unproofread scanNot analysed yet
Constantinus A. ad Lucretium Paternum. . . Vacuatis rescriptis per quae munerum civilium nonnullis est vacatio praestituta, omnes civilibus necessitatibus aggregentur, ita ut nec consensu civium curiae praestita cuiquam immunitas valeat, sed omnes ad munerum societatem conveniantur. Dat. VIII. Kal. Nov. Heracleae, Constantino A. VIII. et Constantio. Coss. (329.) Constantinus A. ad VV. CC. Pff. P. Post alia: Ad senatum decurio non adspiret; manentibus adhuc his qui eamdem dignitatem consecuti sunt. §I. Filios sane militarium juxta prius praeceptum aut patris militiam assequi volumus aut, si detrectaverint militare, et triginta quinque annos impleverint, curiis mancipari. Dat. VII. Kal. Dec. Constantino A. VIII. et Constantio IV. Coss. (329). Imp. Constantinus A. ad Bassum D. U. Praesides non per assessores. sed per se subscribant libellis. Quod si quis adsessori subscriptionem inconsultis nobis permiserit: mox adsessor, qui subscripsit, exilio puniatur: Praesidis vero nomen ad nos referri jubemus, ut in eum severius vindicetur. Dat. XV, kal. Sept. Constantino A. VI, et Constantino C. Coss. 329. (Ex Cod. Just.)