Latin
Anno Domini 329. Constantino A. VII et Constantino Caes. IV Coss
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 20.7
Unproofread scanNot analysed yet
Interpretatio. Justum videtur, ut post XXV. annum, ubi XXVI. annus fuerit ingressus, deposita apud judicem contestatione petat qai sibi voluerit ea quae in annis minoribus ant per se aut per tutores vel curatores vitio male acta sunt, salva et integra pro aetatis infirmitate restitui. In his duntaxat. provinciis, usque ad XXVIII annum, si contestatus fuerit, integra ei, salvo principali negotio, quae male amiserat, reformantur. Nam et qui serenitati nostrae pro venia aetatis crediderit supplicandum, hoc sibi noverit esse concessum, ut sine praejudicio indulgentiae nostrae, quod in sequenti lege comprehensum est, usque ad constitutum superius tempus liberum habeat in rerum quas male gesserat, proprietatem restitui. Quod si forsitan minor annis in illius haereditate successerit, qui et ipse ia annis minoribus ad hac luce discessit, non prohibendus est, cum ad XXVI. annum pervenerit, ut sibi, unde illi competebat, reparationem agendarum rerum interposita contestatione requirat. Sin vero minor hereditatem illius, qui plena et integra aetate defecit, acceperit, mox in integrum fuerit restitutus, ea tempora in negotiis prosequatur, quae defuncto majori legibus competebant. Cum autem major minori seu ex testamento sex ex quocunque jure successerit, cum primum ad eum haereditas defuncti pervenerit, quicquid pupilio potuit pro integri restitutione competere in illius transeat actionem: ita ut illius provincia forum sequatur, in qua defunctus minor habitasse dignoscitur.