Latin
Anno Domini 330. Gallicano et Symmacho Coss. DE EPISCOPIS
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 21.2
Unproofread scanNot analysed yet
FINIUM REGUNDORUM. Imp. Constantinus A. ad Tertullianum V. P., Comitem dioeceseos Asianae. Si quis super invasis sui juris locis prior detulerit querimoniam, quae finali cohaeret cum proprietate controversiae, prius super possessione quaestio finiatur, et tunc agrimensor ire praecipitur ad loca, ut patefacta veritate hujusmodi litigium terminetur. Quodsi altera pars, locorum adepta dominium, subterfugiendo moras attulerit, ne possit controversia definiri locorum ordine, electus agrimensor dirigatur ad loca, ut, si fidelis inspectio tenentis locum esse probaverit, petitor victus abscedat; et si controversia ejus claruerit, qui primo detulerit causam, ut invasor ille poena teneatur edicti, si tamen vi ea loca eumdem invasisse constiterit. Nam si per errorem aut incuriam domini loca data ab aliis possessa sunt, ipsis solis cedere debent. Dat. VIII. Κal. Mart. Veronae, Gallicano et Symmacho Coss. (330.)