# Decreta et Constitutiones 21.2

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 330. Gallicano et Symmacho Coss. DE EPISCOPIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/21.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/21.2

FINIUM REGUNDORUM. Imp. Constantinus A. ad Tertullianum V.P., Comitem dioeceseos Asianae. Si quis super invasis sui juris locis prior detulerit querimoniam, quae finali cohaeret cum proprietate controversiae, prius super possessione quaestio finiatur, et tunc agrimensor ire praecipitur ad loca, ut patefacta veritate hujusmodi litigium terminetur. Quodsi altera pars, locorum adepta dominium, subterfugiendo moras attulerit, ne possit controversia definiri locorum ordine, electus agrimensor dirigatur ad loca, ut, si fidelis inspectio tenentis locum esse probaverit, petitor victus abscedat; et si controversia ejus claruerit, qui primo detulerit causam, ut invasor ille poena teneatur edicti, si tamen vi ea loca eumdem invasisse constiterit. Nam si per errorem aut incuriam domini loca data ab aliis possessa sunt, ipsis solis cedere debent. Dat. VIII. Κal. Mart. Veronae, Gallicano et Symmacho Coss. (330.)

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
