Latin
Anno Domini 330. Gallicano et Symmacho Coss. DE EPISCOPIS
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 21.4
Unproofread scanNot analysed yet
Interpretatio. Quamquam et feminis, quae per fragilitatem interdum excusari possunt, in alicuibus causis, si negligentes fuerint, lex subvenire noluerit, hic tamen specialiter voluit esse consultum, ut si qua in pupillaribus annis marito fuerit copulata, et sponsali tiam largitatem per negligentiam actis non allegaverit, hujus legis beneficio, et si gesta desint, inviolabilem in suo dominio donationem noverit permanere.