Latin
Anno Domini 330. Gallicano et Symmacho Coss. DE EPISCOPIS
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 21.9
Unproofread scanNot analysed yet
DE JUDAEIS. Constantinus A. aa Ablavium Pf. P, Qui devotione tota synagogis Judaeorum, patriarchis vel presbyteriis se dederunt, et in memorata secta degentes legi ipsi praesident, immunes ab omnibus, tam personalibus quam civilibus, muneribus perseverent, ita ut illi, qui jam forsitan decuriones sunt, nequaquam ad prosecutiones aliquas destinentur, cum oporteat istius modi homines a locis, in quibus sunt, nulla compelli ratione discedere, hi autem. qui minime curiales sunt, perpetua decurionatus immunitate potiantur. Dat. III. Kal, Dec. Constantinopoli, Gallicano et Symmacho Coss. (330.)