Latin
Anno Domini 331. Basso et Ablavio Coss
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 22.104
Unproofread scanNot analysed yet
Imp. Constantinus et Licinius AA. ad Euthymium praesidem Cappadociae. Jubemus omnes epistolas actricis, quas ad AElium tanquam principalem fecerat, inanes ac vacuas esse, atque in irritum devocari; ac de ingenuitate ejusdem AElii requiri, nec mulieri id obesse, quod ad eum tanquam decurionem ac principalem scripserit, vel id, quod idem se finxerit decurionem, vel principalem: maxime cum non solum testium professione, et cognationis ejus jugum servile cognoscitur, verum etiam voce propria ejusdem AElii apud aliud judicium patnerat, quod conditionis servilis videretur.