# Decreta et Constitutiones 22.108-111

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, 22.108 to 22.111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/22.108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/22.108

DE AGRICOLIS ET MANCIPIIS DOMINICIS, VEL FISCALIBUS REI PUBLICAE VEL PRIVATAE. Imp. Constantinus A. ad Constant. P. P. Nullus omnino originalis colonus rei privatae nostrae ad aliquos honores, vel quaelibet alia civitatis munera devocetur. Non enim civitatum ordinibus, et caeteris, ex quibas pro multitudine fieri nominationes oportet, per omnia florentibus ad haec suprema praesidia injuriosa nominatione descendendum est. Imp. Constantinus A. Januario. P. P. Colonos nostros, qui privati sunt, vel ad ratiocinia gerenda, vel ad colendos agros idonei, retrahi jubemus, ac tantum colendis nostris rebus addici; quin etiam in posterum observari, ne quis eorum rem privatam cujusquam gerendam, aut aliquid administrandum suscipiat. Imp. Constantinus A. ad Equilium, Magistrum equitum et peditum. Servi, atque coloni, et eorum filii, vel nepotes, vel quicumque de fundis ac possessionibus nostris clanculo ad officia convolaverint diversa reddantur, etiam si armatae habuerint sacramenta militiae. Nos enim etiam eos discingi jubemus, ac reddi, qui protectorum fuerint nomen adepti. DE SALGAMO HOSPITIBUS NON PRAESTANDO. Imp. Constantinus A. Ne quis Comitum, vel Tribunorum, aut Praepositorum, aut militum nomine, salgami gratia, culcitras, lignum, oleum, a suis extorqueat hospitibus, sed nec volentibus hospitibus in praedictis speciebus aliquid auferat; sed sint Provinciales nostri ab hac praebitione securi, Comitibus, Tribunis, vel certe Praepositis militibusque gravi vexationi subjacentibus. Dat. V. Ibid. Octob.

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
