Latin
22.113 to 22.114
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 22.113-114
Unproofread scanNot analysed yet
DE EXCUSATIONIBUS MUNERUM. Imp. Constantinus A. ad Catullinum Vicarium. Negotiantes vestiarios, linteones, purpurarios et particarios, qui devotioni nostrae deserviunt, visum est secundum veterem consuetudinem ab omni munere immunes esse. DE NAUFRAGIIS. Imp. Constantinus A. Si quando naufragio navis expulsa fuerit ad littus, vel si quando aliquam terram attigerit, ad dominos pertineat: Fiscus meus sese non interponat. Quod enim jus habet fiscus in aliena calamitate, ut de re tam luctuosa compendium sectetur?