# Decreta et Constitutiones 22.12

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 331. Basso et Ablavio Coss. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/22.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/22.12

DE EXACTIONIBUS. Constantinus A. ad universos Provinciales. A proconsulibus et comitibus et his, qui vice praefectorum cognoscunt, sive ex appellatione sive ex delegato sive ex ordine judicaverint, provocari permittimus, ita ut appellanti judex praebeat opinionis exemplum, et acta cura refutatorii spatium suisque litteris ad nos dirigat. A praefectis autem praeterio, qui soli vice sacra cognoscere vere dicendi sunti, provocari non sinimus, ne jam nostra contingi veneratio videatur. Quod si victus poblatam nec receptam a judice appellationem affirmet, praefectos adeat, ut apud eos de integro litiget, tanquam appellatione suscepta, Superatus enim si injuste appellasse videbitur, lite perdita notatus abscedet, aut si vicerit, contra eum judicem, qui appellationem non receperat, ad nos referri necesse est, ut dign… supplicio puniatur. Dat. Kal. Aug. PP. Kal, Sept. Constanlinopoli, Basso et Coss. (331).

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
