Latin
Anno Domini 331. Basso et Ablavio Coss
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 22.15
Unproofread scanNot analysed yet
Imp. Constantinus. A. ad universos provinciales. Si quis alterius nomine quolibet mode possidens immobilem rem, litem ab aliquo per in rem actionem sustineat, debet slalim in judicio dominum nominare: ut sive in eadem civitate degat, sive in agro, sive in alia provincia sit; certo dierum spatio a judice definiendo, eoque ad nationem ejus perducendo, vel ipse in loca, in quibus praedium situm est, perveniens, vel procuratorem mittens, actoris intentiones excipiat. …Si vero post hujusmodi indultum tempus minime hoc, quod dispositum est, facere maluerit: tanquam lile, quae ei ingeritur, ex eo die, quo possessor ad judicium vocatus est ad interrumpendam longi temporis praescriptionem, contestata: judex, utpote domino possessionis, post hujusmodi humanitatem sui praesentiam faciente, edictis legitimis proponendis eum citare curabit: et tunc in eadem voluntate eo permanente, negotium summatim discutiens, in possessionem rerum actorem mitti non differet: omni allegatione absenti de principali quaestione servata. Dat. X. Kal. August. Basso et Ablavio Coss. 331.