# Decreta et Constitutiones 22.15

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 331. Basso et Ablavio Coss. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/22.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/22.15

Imp. Constantinus. A. ad universos provinciales. Si quis alterius nomine quolibet mode possidens immobilem rem, litem ab aliquo per in rem actionem sustineat, debet slalim in judicio dominum nominare: ut sive in eadem civitate degat, sive in agro, sive in alia provincia sit; certo dierum spatio a judice definiendo, eoque ad nationem ejus perducendo, vel ipse in loca, in quibus praedium situm est, perveniens, vel procuratorem mittens, actoris intentiones excipiat. … Si vero post hujusmodi indultum tempus minime hoc, quod dispositum est, facere maluerit: tanquam lile, quae ei ingeritur, ex eo die, quo possessor ad judicium vocatus est ad interrumpendam longi temporis praescriptionem, contestata: judex, utpote domino possessionis, post hujusmodi humanitatem sui praesentiam faciente, edictis legitimis proponendis eum citare curabit: et tunc in eadem voluntate eo permanente, negotium summatim discutiens, in possessionem rerum actorem mitti non differet: omni allegatione absenti de principali quaestione servata. Dat. X. Kal. August. Basso et Ablavio Coss. 331.

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
