# Decreta et Constitutiones 22.17

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 331. Basso et Ablavio Coss. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/22.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/22.17

DE DECURIONIBUS. Constantinus A. ad Evagrium Pf. P. Quoniam nonnulli diversarum civitatum cusiales interperantur minores, quibus publica tutela debetur, ad curiae consortium devocarunr, ut septem vel octo annorum constitutos nonnullos nominasse firmentur, decerninus, ut omnino nullus in curiam nominationibus devocetur, nec functionum obsequia subire cogatur, nisi qui decimum et octavum annum aetatis fuerit ingressus. Quod et in futurum arceri volumus, et esse eximi, qui infra ejus aetatis terminos constituti jam nominati sunt, curialibus ut vinculus absolvantur. Cum enim decimum et octavum annum aetatis intraverint, si militiae nomen inserere juxta legem datam non potuerint vel supersederint, municipali poterunt dari obsequio. Dat. prid, Non, Aug. Basso et Ablavio Coss. (331).

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
