# Decreta et Constitutiones 22.25

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 331. Basso et Ablavio Coss. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/22.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/22.25

DE OFFICIO RECTORIS PROVINCIAE. Imp. Constantinus A. ad Provinciales. Praesides publicas notiones exerceant frequentatis per examina tribunalibus, nec civiles controversias audituri in secretariis sese abscondant, ut jurgaturus conveniendi eos, nisi pretio, facultatem impetrare non possit; et cum negotiis omnibus, quae ad se delata fuerint, exibuerint audiontiam, et frequens praeconis, ut assolet fieri, inclamatio, nullum, qui postulare voluerit, deprahenderi, expletis omniinis actibus publicis privatisque sese recipiant. Justissimos autem et vigilantiisimos judices publicis acclamationibus collaudandi damus omnibus potestatem, ut honoris eis auctiores proreramus processus; e contrario injustis et maleficis querelarum vocibus accusandis, ut censurae nostrae vigor eos absumat; nam si verae voces sunt, nec ad libidinem per clientelas effusae, diligenter investigabimus, praefectis praetorio et comitibus, qui per provincias constituti sunt, provincialium nostrorum voces ad nostram scientiam referentibus. PP. Kal. Nov. Constantinopoli, Basso et Ablavio Coss. (331.)

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
