Latin
Anno Domini 331. Basso et Ablavio Coss
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 22.26
Unproofread scanNot analysed yet
Imp. Const. A. ad Provinciales. Cessent jam nunc rapaces officialium manus, cessent, inquam: nam si moniti non cessaverint, gladiis praecidentur. Non sit venale· judicis velum, non ingressos redempti, non infame licitationibus secretarium, non visio ipsa praesidis cum pretio: aeque aures judicantis pauperrimis ac divitibus reserentur. Absit ab inducendo ejus, qui officii princeps dicitur, depraedatio. Nullas litigatoribus adjutores eorumdero officii principum cancussiones adhibeant; centurionum aliorumque officialium, parva mignaque poscentium, intolerandi impetus obligantur, eoromque, qui jurgantibus acta restituunt, inexpleta aviditas temperetur. Semper invigilet industria praesidalis, ne quiequam a praedictis generibus hominun de litigatore sumatur. Qui si de civilibus caussis quiequam putaverint esse poscendum, aderit armata censura, quae nefariorum eapita cervicesque detruncet, data copia universis, qui concussi fuerint, ut praesidum instruant notionem. Qui si dissimulaverint, super eodem conquerendi vocem omnibus aperimus apud comites cunctos provinciarum aut apud praefectum praetorio, si magis fuerit in vicino, ut his referentibus edocti, super talibus latrociniis supplicia proferamus,