Latin
Anno Domini 331. Basso et Ablavio Coss
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 22.33
Unproofread scanNot analysed yet
DE INOFFICIOSO TESTAMENTO. Imp. Constantinus A. ad Concilium Byzacenorum. Servus necessarius haeres instituendus est, quia non magis patrimonium quam infamiam consequi videtur. Unde claret actionem inofficiosi fratribus relaxatam, cum infamiae aspergitur vitiis is, qui haeres exstitit, omniaque fratribus tradi, quae per turpitudinem aut aliquam levem notam capere uon potest institutus. Ita in hac quoque parte, si quando libertis haeredibus institutis fratres fuerint alieni, inofficiosi actione proposita praevaleant in omnibus occupandis facultatibus defuncti, quas ille perperam ad libertos voluerat pertinere. Dat. VII. Kalend. Aug., Coloniae Agrippinae, Pacatiano et Hilariano Coss. (332).