Latin
22.38 to 22.41
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 22.38-41
Unproofread scanNot analysed yet
Interpretatio. Si post assertionem defensionemque dispositam alius in judicium, qui se dominum dicit, petierit exhiberi, inter omnes quidem ordinabitur assertio, sed ipse ad certam poenam tenebitur. Idem et in assertore vel defensoribus minorum. DE FUGITIVIS COLONIS, INQUILINIS ET SERVIS. Imp. Constantinus A. ad Provinciales. Apud quemcumque colonus juris alieni fuerit inventus, is non solum eumdem origini suae restituat, verum super eodem capitationem temporis agnoscat. §1. Ipsos etiam colonos, qui fugam meditantur, in servilem conditionem ferro ligari conveniet, ut officia, quae liberis congruunt, merito servilis condemnationis compellantur implere. Dat. III Kal. Novemb. ,Pacatiano et Hilariano Coss. . (332.) Interpretatio. Si quis alienum colonum sciens in domo sua retinuerit, ipsum prius domino restituat et tributa ejus, quamdiu apud eum fuerit, cogatur exsolvere: ipse vero, qui noluit esse, quod natus est in servitium redigatur.