Latin
Anno Domini 331. Basso et Ablavio Coss
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 22.43
Unproofread scanNot analysed yet
DE CODICILLIS. Imp. Constantinus A. ad Maximum PP. Si idem codicilli, quod testamenta possent, cur diversum his instrumentis vocabulum mandaretur, quae vis ac potestas una sociasset? igitur specialiter codicillis instituendi ac substituendi potestas juris auctoritate data non est. Dat. 3 Jun. ,Pacatiano et Hilariano Coss. 332 (ex Cod. Just.) .