# Decreta et Constitutiones 22.54

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 331. Basso et Ablavio Coss. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/22.54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/22.54

Anno Domini 334. Optato et Paulina Coss. DE SUARIIS, PECUARIIS ET SUSCEPTORIBUS VINI CAETERISQUE CORPORATIS. Imp. Constantinus A. ad Pacationum Pf. P. Quoniam suariorum corpus ad paucos devenit, jubemus eos adstante populo Romano dicere, quibus excusatio sit delata, quibus provonorit onus, ut his in modium publicae rationis edoctis exemplum rei naviculariae proponatur. Itaque dignoscant, facultates proprias suariorum esse obnoxias muneri, ac de duobus alterum eligant, aut retineant bona, quae suariae functioni destricta sunt, ipsique suario teneantur obsequio, aut idoneos, quos volunt, nominent, qui necessitati iidem satisfaciant. Nullum enim vacare ab hujus rei munere patimur. Sed sive honoribus evecti, sive quolibet versutiae genere fugerunt, revocari eos jubemus, idque ipsum teste et audiente populo Rojoaano compleri, ac nos super his consuli, ut animadvertamus in eos qui hac tergiversatione usi sunt; functionis hujus vacatione nulli penitus tribuenda, sed eo, qui surripere potuerit, post beneficium infirmatum, salutis etiam periculum subitur. Dat. VIII. Id. Mart., Roma, Opiato et Paullino Coss. (334).

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
