# Decreta et Constitutiones 22.59-60

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, 22.59 to 22.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/22.59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/22.59

DE NUMERARIIS ACTUARIIS. Imp. Constantinus A. ad Veronicianum Vicarium Asiae. Vorax et fraudulentum numerariorum propositum, qui diversis rectoribus obsequuntur, ita inhibendum est, ut et antea sancivimus, et nunc itidem sancimus, conditioni eos subdi tormentorum, et eculeis atque lacerationibus subjacere, nec ultra biennium hoc fungi obsequio, etc. Dat. XIV. Kal. Jun., Optato et Paulino Coss. (334). DE lIS QUAE ADMINISTRANTIBUS DISTRACTA SUNT VEL DONATA. Imp. Constantinus A. ad Veronicianum Vicarium Asiae. Postalia: Damus provincialibus facultatem, ut, quicumque sibi a numerariis qui deversis rectoribus obsequuntur, conquesti fuerint aliquas venditiones extortas, irritas inanesque efficiant, et male vendita ad venditoris dominium revertantur, amissione etiam pretii illicitis ac detestandis emptoribus puniendis. Dat. XIV. Kal. Jun., Optato et Paulino Coss. (334).

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
