Latin
Anno Domini 331. Basso et Ablavio Coss
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 22.6
Unproofread scanNot analysed yet
Interpretatio. Certis rebus et probatis causis, inter uxorem et maritum repudiandi locus palet; nam levi objectione matrimonium solvere prohibentur. Quod si forte mulier dicat maritum suum aut ebriosum aut luxuriae deditum, non propterea repudiandus est, nisi forte eum aut homicidam aut maleficum aut sepulcri violatorem esse docuerit, quibus criminibus convictus sine culpa mulieris merito videtur excludi, et mulier recepta dote discedit: nam si haec crimina mulier non potuerit approbare, hae poena mulctatur ut et dotem, quam dederat, vel pro ipsa data fuerat, et donutionem, quam percepit, amittat atque etiam exsilii relegatione teneatur. Quod si a viro mulier repellatur, nec ipse, nisi certis criminibus ream docuerit, pro levi, ut assolet, jurgio, repudiare non permittitur, nisi fortasse aduiteram aut maleficam aut conciliatricem eam probare sufficiat. Quod si docere non potuerit, dotem mulieri restituat et aliam ducere non preesumot uxorem. Quod si forte tentaverit, habebit mulier liberam facultatem, quae innocens ejecta est, domum mariti sui atque omnem ejus substantiam sibimet vindicare. Quod dignoscitur ordinatum, ut etiam secundae uxoris dotem repudiata injuste mulier jubeatur acquirere.