Latin
Anno Domini 331. Basso et Ablavio Coss
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 22.61
Unproofread scanNot analysed yet
Haec lex expositione non indiget. DE OFFICIO JUDICUM OMNIUM. Imp. Constantinus A. Andronico, Si contra pupillos, viduas vel morbo fatigatos et debiles impetratum fuerit lenitatis nostrae judicium, memorati a nullo nostrorum judicum compellantur comitatui nostro sui copiam facere. Quin imo intra provinciam, in qua litigatori et testes vel instrumenta sunt, expcriantur jurgandi fortunam, atque omni cautela servetur, ne terminos provinciarum suarum cogantur excedere. Quod si pupilli vel viduae allique fortunae injuria miserabiles judicium nostrae serenitatis oraverint, praesertim cum alicujus potentiam perhorrescunt, cogantur eorum adversarii examini nostro sui copiam facere. Dat. XV. Kal. Jul. ,Constantinopoli, Optato et Paullino Coss. (334).