# Decreta et Constitutiones 22.61

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 331. Basso et Ablavio Coss. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/22.61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/22.61

Haec lex expositione non indiget. DE OFFICIO JUDICUM OMNIUM. Imp. Constantinus A. Andronico, Si contra pupillos, viduas vel morbo fatigatos et debiles impetratum fuerit lenitatis nostrae judicium, memorati a nullo nostrorum judicum compellantur comitatui nostro sui copiam facere. Quin imo intra provinciam, in qua litigatori et testes vel instrumenta sunt, expcriantur jurgandi fortunam, atque omni cautela servetur, ne terminos provinciarum suarum cogantur excedere. Quod si pupilli vel viduae allique fortunae injuria miserabiles judicium nostrae serenitatis oraverint, praesertim cum alicujus potentiam perhorrescunt, cogantur eorum adversarii examini nostro sui copiam facere. Dat. XV. Kal. Jul., Constantinopoli, Optato et Paullino Coss. (334).

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
