Latin
Anno Domini 331. Basso et Ablavio Coss
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 22.66
Unproofread scanNot analysed yet
DE EXCUSATIONIBUS ARTIFICUM. Imp. Constantinus A. ad felicem. . . . . Architectis quam plurimis opus est; sed quia non sunt, sublimitas tua in provinciis Africanis ad hoc studium eos impellat, qui ad annos ferme duodeviginti nati liberates litteras degustaverint. Quibus ut hoc gratum sit, tam ipsos quam eorum parentes ab his, quae personis injungi solent, volumus esse immunes, ipsisque, qui discent, salarium competens statui. PP. VI. Kal.… Sept., Carthagine. ,Optato et Paullino Coss. (331).