# Decreta et Constitutiones 22.70

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 331. Basso et Ablavio Coss. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/22.70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/22.70

QUANDO IMPERATOR INTER MISERABILES PERSONAS CO- GNOSCAT. Imp. Constant. A. ad Andronicum. Si contra pupillos, vel viduas, vel [diuturno] morbo fatigatos et debiles impetratum fuerit lenitatis nostrae judicium, memorati a nullo nostrorum judicum compellantur comitatui nostro sui copiam facere: quinimo intra provinciam, in qua litigator, et testes vel instrumenta sunt, experiantur jurgandi fortunam: atque omnis cautela servetur, ne terminos provinciarum suarum cogantur excedere, † Quod si pupilli, vel viduae, aliique fortunae injuria miserabiles, judicium nostrae serenitatis oraverint, praesertim cum alicujus potentiam perhorrescunt: cogantur eorum adversarii examini nostro sui copiam facere. Dat. XV. Kal. Jul., Constantinop., Optato et Paulino Coss. (34) (Ex Cod. Just.).

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
