Latin
Anno Domini 331. Basso et Ablavio Coss
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 22.8
Unproofread scanNot analysed yet
Constantinus A. aa universos provinciaies. Post alia: Si finalis controversia fuerit, tunc demum a biter …negetur, cum intra quinque pedes locum, de quo agitur apud praesidem, esse constiterit; cum de majore spatio caussa quaedam, non finalis, sed proprieiatis, apud ipsum praesidem debeat termi nari. Et si socius quid petat a socio, ante praeses judicet, an praestari aliquid, oporteat, et tunc demum illud per arbitros restituatur, quod constiterit esse solvendum. Dat. Kal. Aug. Basso et Ablavio Coss. (331.)